- CONOB et KONOB
- CONOB, et KONOBin nummis Constantionopolit. et quidem iam in ipsius Constantiut M. qui urbem condidit et in ea publicam monetam instituit, quid denotet, dissentiunt Eruditi. Inter quos cum in confesso sit, tribus literis Con. urbis nomen efferri, Cedrenus per literas ob verbum oboediant notari vult; Antonius Augustinus vocem obryzum vel obryzatum, i. e. coctum, examinatissimum et purissimum, ut sensus sit: Constantinopoli obryzum, vel Constantinopolitanum obryzum. At cum ipsius Constantini M. nummis duntaxat argenteis ac aereis hae literae inscriptae conspiciantur, sententia haec stare non potest; sicut nec priot illa sensum habet. Plerique igitur et tantum non omnes Scriptores, Ortelius, Occo, Gretserus, Tristanus, Chiffletius, alii, hisee characteribus Constantinopoli obsignatum desiguari existimant; ut CO MOB. Constantinopoli moneta obsignata. Sed et haec sententia suos patitur maves, cum vox vix alia notione occurrat, quam pro σφραγίζειν vel ἐπισφραγίζειν. Adde, quod in nummis aliquot Imperatorum, vel Tyrannorum Occidentis eaedem literae CON. aut CONOB. appareant, in nummis nempe Honorii, Attali, Ioannis, Aviti, Iovini, Petronii Maximi, Eugenii, Maiorani, Romuli Nepotis, Anthemii, Severi, aliorum, quos vemo sanus Constantinopol. cusos dixetit. Quem scrupulum tanien sic tollit Car. du Fresne, ut dicat, de Augustis quidem Roman. qui cum Constautinopolitanis, partitis ultro provinciis, Romae sedem fixerunt, illud licere augurari, amborum in utraque Urbe cusa promiscue nomismata, in mutuae benevolentiae atgumentum: de Tyrannis vero na existimari posse, quod cum rotius Imperii se compotes esse populis vellent persuadere, vel quod is tum invaluisset usus, ut characteres isti pro nota Imper. monetarum praecipua haberentur, his etiam insigniisse suam monetam, ne quid sibi viderentur, ad supremae dignitatis symbola defuisse. Unde est, quod e Francicis quoque Regibus primae stirpis idem CONOB. suis nummis aureis nonnulli adscripsêre, quo venerationem quandam Mundi Dominis sic perhiberent, sieque dignitate se iis inferiores agnoscerent: Theodebertus Austrasiae seu Francorum Rex et Childebertus I. vel potius, quod de Childerici II. et Chlotarii III. nummis (quippe qui cusi iam collabente Graecorum Imperatorum auctoritate) dicit Car. du Fresne, quo pari modô dignitate nemini se cedere ostenderent; cum alias aurum Gallicum minore aestimatione taxaretur, ut est in Maioriani Nov. Vide omnino Antorem hunc, Dissert. de infer. aevi Numism.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.